- ALLIUM
- I.ALLIUMnon minus ac cepe et porrum, inter Aegyptiorum olim Numina: de quibus sic Prudentius contra Symmachum l. 2. v. 465.---- Quadriviis brevioribus ire paratiVilia Niliacis venerantur oluscula in hortis,Porrum et cepe Deos imponcre nubibus ausi,Alliaque.Unde irridendi Asclepiadis, qui ista damnans pari stultitiâ aequales Deos coleret, materiam sumens, apud eundem, Romanus Martyr Hymn. 14. v. 259.Adpone porris, inquit, religiosas arulas,Vencrare acerbum cepe, mordax allium, etc.Vide Tob. Pfannerum System Theol. Gentil. purior. p. 1. §. 1. Ab eius esu Veteres gallis gallinaceis pugnaturis ahimum addidêre: unde ἐσκοροδισμένος, pro forti et animoso, ὅτι παραξύνονται οἱ άλέκταρες πρὸς τὰς μάχας, ὅταν ἐμφάγωϚι τῶ σκορόδων, quoniam galli ad pugnam incitantur, gustatô alliô, Auctor Graecus apud Salmal. ad Solin. p. 1286. De qua gallorum gallinaceorum commissione publica Athenis olim et etiamnum in anglia, statis temporibus institui solitâ, infra dicemus. Vide quoque infra Infans.II.ALLIUMurbs inter Pyrgum, et Ostiam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.